- LORUM
- LORUMGraece λῶρον, Balsamoni vinculum capitis est vel diadema s. fascia Imperatoria: quod Phrygium alii dixêre, ut Auctor Donationis Constantinianae. utrumque nempe sumitur pro vitta capitis vel mitta et tiara Impertiali. Phrygium enim adiectivum est absolute positum, ut in re Vestiaria fieri amat; subintelligitur autem Phtygium pileum, aut phrygium lorum, aut tale aliquid. Similia sunt vitta et fascia; quae et de vinculo capitis et de vestium ornatura, de qua retro diximus in Lorata, usurpata occurrunt. Quemadm odum et Lorum utrumque significat et vestis praetextam et diadema; et πεζίδιον, quod proprie oram vestis, vel quod orae adsutum est denotat, ad caput translatum est et pro diademate regio usurpatum, Salmas. ad Vopisc. in Aurel. In specie Lorum appellavit posterior aetas fasciam illam Consularem, quam prior clavum vel subarmalem vocavit; quod Lori s. cinguli formam referret. Leo Gramm. in Basilio, Ε᾿νθρονίζεται καὶ ἐγκαινίζεται ἡ ἐκκλησία, ἣν ἔκτισεν ὁ βασιλεὺς καὶ ἐκαλλώπισε κόσμω πολλῷ, παρὰ Φωτίου πατριάρχου, τȏυ βασιλέως εν τῷ αὐτῆς καινισμῷ λῶρον φορέσαντος καὶ χρήματα πολλὰ δόντος, Dedicatur Eccl. quam excitavit Imp. ornatuque plurimo decoravit, a Photio Patriarcha Imp. in eius dedicatione lorum ferente, et multas pecunias erogante. Ubi Lorum idem quod postea Pallium dictum est, quodque Consulum et Imperatorum gestamen ac habitus primum fuit, C. du Fresne: Graeci ὠμωφόριον appellavêre, Latini quoque Superhumerale, quia ad humeros circum volverentur, collumque ambiret. Ideo autem id nominis Consularibus ac Pontificiis isti ornamentis inditum idem ait, quod ea aetas vestium segmenta Lora appellaret, uti diximus, vide omnino eum Dissert. de Numism. Inf. aevi, n. 6. et 7. ubi pallium Pontificium, quod Silvestro inter alia concessum aiunt a ConstantinoMag. simile Consulari loro fuisse, pluribus contendit. Sed nec Consules solum, verum et Consulares feminae, uti Ulpiano vocantur Consulum uxores, eodem ac simili pene perinde habitu sunt usae, quo coniuges; uti colligere est ex iconismo qui in vetustissimo Dioscoridis codice scripto habentur, in Bibliotheca Caesarea: ubi Μεγαλοψυχία, Magnanimitas et Φρόνησις, Prudentia, habitu muliebri illustrissimae Iulianae assident; ipsâ vero fasciâ illâ ampliore, collum et humeros amplectente et pectus attingente, exornata conspicitur. Eidem muliebri Loro propemodum illud simile videtur, quo usi sunt Impp. Occidentales. Exstat siquidem in Codice Augustano Libri Frid. II. Imp. de Arte Ven. icon eiusdem Imp. sedentis cum paludamento togae superiniecto, dextraque sceptrum liliatum tenetis: supra togam vero pendet a collo fascia latior, gemmis et lapillis distincta, ad pedes, quae baltheo quodam eiusdem ferme latitudinis circa pectus constringitur, quem Faschiam pectoralem s. ςτηθόδεσμον poslumus appellare, ut est in vett. Glossis. Idem ornamentum, in Petro IV. Artagoniae Rege describit Editor. Uti autem progressu temporis Pontificium pallium, apud Latinos praesertim, non fascia fuit libera ac sponte defluens, collumque circumdans, sed ad maiorem commoditatem ita aptata, connexa ac consuta, ut formam suam antiquam servaret, tribus acubus vel aciculis, quas et spinas aut spinulas vocabant, casulae defixa, iu anteriori et posteriori parte, ut et ad humerum sinistrum; in dextra enim acus non figitur: ita a Graecis Augustis Lorum, quod primitus liberum fuit, simplexque fascia collo et corporicircumfusa, postmodum ad maiorem itidem commoditatem, superiori vesti, quam μανδύαν s. ῥοῦχον nuncupabant, aslutum est; ita tamen, ut lori veteris formam quadantenus servaret. Id quod omnino deprehendere est, in Michaelis et Manuelis Paelaeologi Impp. figuris, apud C. du Fresne delineatis: in quibus non modo nescio quis ornatus collum ambiens describitur, ex quo stolae s. largoris fasciae species ante defluit; umbilicum vero circumagit fascia alia latior, margaritis et lapillis adornata, cum limbo ex opere Phrygio, unionibus perinde ac lapillis pretiosis distincto, ubique fasciam ambiente, cuius pars extrema sinistro Imp. brachio sustentatur, ab eo, ut Consulare Lorum, pendula. Quod genus ornamenti Imperatorii Διάδημα vocavit posterior aetas uti tradit Codin. ut quod vestes ceteras constringat, etc. vide plura hanc in rem apud praef. C. du Fresne d. Dissertat. n. 8. et 9. adde n. 10. ubi Stolas Sacerdotales in Eccl. Pontificia ex eadem origine arcessit ut et in Gloss. ubi Patriarchas CP. aliosque et Archiepiscopos, maxime Graecos, simile quid, ὠμοφόριον pictum, ab Impp. Graecis, accepisle, docet, ac supra, ubi de Consulari habitu, alibique passim. Ut et hoc addam, alicubi Seneca Lora patritia vocat Patritiorum corrigias, quibus illi calceos suos adstringebant. Cum enim calcei olebeii unicam tantum ligulam s. corrigiam haberent, quâ religabantur. Patritii ac Consulares calcei, utpote plebeiis altiores, et ad medium usque crus pertingentes, quatuor corrigiarum erant, Isid. teste, quae inter se implexae usque ad suras ascendebant. Ita Zonaras Ann. l. 2. Patritiorum calceos insignes fuisle ait, τῇτε ἐπαλλαγῇ τῶ ἱμάντων καὶ τῷ τύπω τȏυ γράμματος. Has in calceis Patritiis ac Senatoriis ex nigra fuisle aluta, innuit Horat.Nam ut quisque insanus nigris medium impediit crusPellibus.Et Iuv. Sat. 7. l. 3. v. 292.Adpositam nigrae lunam subtexit alutae:cum ipsi calcei vel albi eslent, vel coccinei, vel aurati, vel etiam κεντητοὶ s. ingeniose interpuncti, donec sub Imperatoribus posterioris aevi eorum loco caligas sumerent Senatores s. campagos etc. Vide Alb. Ruben. de Re Vest. l. 2. c. 1. ubi de calceo Senatorio. A' loris dicti sunt apud Rom. Lorarii, servi qui apud Plaut. Merc. Act. 5. Sc. 4 v. 43. catenas, et vincula iniciebant conservis vinciendis: Lora enim interpretatur Scholiastes antiquus, quae Iuv. Baltea vocat Sat. 9. l. 3. v. 111. Conservos autem eam operam navâsle, ex Appuleio quoque probatur, apud quem Met. l. 9. conservi Myrmecen vinciunt, et Sollicitudo Tristitiesque, Veneris ancillae, Psychen misellam flagellis affligunt, ceterisque tormentis excruciant, l. 6. Vide Laur. Pignor. Comm. de Serv. Fuêre haec Lora coriacea, unde falluntur illi, qui lora virgulta esse putant, et quidem ex lauro, ut Donatus existimat: Veteribus enim lorum corium fuit, unde et lura utrem denotat coriaceum. Ita ergo Loris coriaceis servos domini per conservos, quemadmodum virgis nocentes magistratus caecidit. Unde apud A. Gell. l. 1. c. 26. Plutarchus servo suo, nequam homini et contumaci, sed libris disputationibusque Philosophiae aures imbutas habenti, tunicam ob nescio quod delictum detrahi caedique eum loro iussit, vide Iac. Oisel. IC. Notis in loc. uti de loris, a Casilinis comestis, Liv. l. 23. c. 19. de ratione loris naves suendi, supra in voce Liburnae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.